| Nihilne igitur
illa vicinitas redolet, nihihne hominum fama, nihil Baiae denique
ipsae loquuntur ? Illae vero non loquuntur solumverum etiam personant,
huc unius mulieris libidinem esse prolapsam ut ea non modo solitudinem
ac tenebras atque haec flagitiorum integumenta non quaerat sed
in turpissimis rebus frequentissima celebritate et clarissima
luce laetetur. |