| At vero in
M. Caelio --dicam enim iam confidentius de studiis eius honestis,
quoniam audeo quaedam fretus vestra sapientia libere confiteri--
nulla luxuries reperietur, nulli sumptus, nullum aes alienum,
nulla conviviorum ac lustrorum libido. Quod quidem vitium ventris
et gurgitis non modo non minuit aetas hominibus sed etiam auget.
Amores autem et hae deliciae quae vocantur, quae firmiore animo
praeditis diutius molestae non solent esse --mature enim et celeriter
deflorescunt-- numquam hunc occupatum impeditumque tenuerunt. |