- Ego, si quis, iudices, hoc robore animi atque
hac indole virtutis ac continentiae
fuit ut respueret omnis voluptates omnemque vitae suae cursum
in labore corporis atque in animi contentione conficeret, quem
non quies, non remissio, non aequalium studia, non ludi, non
convivium delectaret, nihil in vita expetendum putaret, nisi
quod esset cum laude et cum dignitate coniunctum, hunc mea sententia
divinis quibusdam
bonis instructum atque ornatum puto. Ex hoc genere illos fuisse
arbitror Camillos, Fabricios, Curios, omnisque eos, qui haec
ex minimis tanta fecerunt.
|