- Caeli causa est expeditissima. Quid enim
esset, in quo se non facile
- defenderet? Nihil iam in istam mulierem dico;
sed, si esset aliqua
- dissimilis istius quae se omnibus pervolgaret,
quae haberet palam decretum
- semper aliquem, cuius in hortos, domum, Baias
iure suo libidines omnium
- commearent, quae etiam aleret adulescentes
et parsimoniam patrum suis
- sumptibus sustentaret; si vidua libere, proterva
petulanter, dives effuse,
- libidinosa meretricio more viveret, adulterum
ego putarem, si quis hanc
- paulo liberius salutasset?
|