- Ferrei sunt isti patres:
- Egone quid dicam, quid velim? quae tu omnia
- tuis foedis factis facis ut nequiquam velim,
- vix ferendi. Diceret talis pater: "Cur te in istam vicinitatem
meretriciam contulisti? cur inlecebris cognitis non refugisti?"
- Cur alienam ullam mulierem nosti? Dide ac dissice;
- Per me <tibi> licet. Si egebis, tibi dolebit, <non
mihi>.
- Mihi sat est qui aetatis quod relicuom est oblectem meae.
|